monumenta.ch > Isidorus > bnf13027.81 > sbsMin.43.141v > bnfGrec107.805 > sectio 7 > sectio 52 > sectio 5 > sectio 2 > sectio 7 > bnfGrec107.117 > bnf10439.175 v > sectio 56 > sectio 47 > bnf6797.159 > sectio 4 > sectio 5 > bsbClm6224.206 > sectio 101 > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 73 > 3 > Psalmi, 40 > sectio 12 > sectio 57 > csg85.203 > sectio 46 > bnf9389.64 > csg235.221 > sectio 25 > sectio 2 > sectio 75 > sectio 65 > sectio 36 > sectio 47 > sectio 6 > sectio 2 > sectio 8 > csg75.317 > sectio 32 > csg51.160 > sectio 10 > sectio 11 > sectio 58 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 24
Corpus idem apud nos est in diversis locis, quia in diversis altaribus contra naturam corporis; idem tamen corpus eodem tempore est in coelis. Licet enim ex natura corporali et circumscriptibili sit uno duntaxat in loco, tamen in pluribus locis est virtuali potentia, et spirituali modo. Tanta enim est unio divinitatis et carnis, quae tota divina et gloriosa facta est, ut ex plenitudine divinitatis, quae, teste Apostolo, corporaliter ibi habitat , illud corpus, licet in uno loco sit corporaliter et naturaliter, in pluribus tamen est divina et spirituali virtute.